Full text: 
Christi domini militis martyrisque fortissimi proelia voce pari canamus extollentes ad sidera | Qui signifer bellicosus exstiterat valida manu tota prosternens diabolica commenta | Quando daemon domini famulum se putaverat lapidando vincere devictus tunc recessit in tartara | Et qui Saulum fecerat necis illius auctorem Pauli nunc ecclesiae doctoris ejusdem tremit praecepta | Nam cum martyris undique corpus immensus imber lapidum premeret lacerans membra rosea | Ipse corporis allisi poenas amore Christi libenter sustinens fuderat verba talia | O Christe potens et omniparens precor ne statuas illis ista ad peccatum crimina | Haec ait atque commendat suum spiritum in manus summi patris linquentem terrestria | Nos igitur poscimus miseri alacer domini athleta | Nobis veniam jugiter postulans ut nostra deleas cuncta delicta | Et mundes omnia facinora ut per tuas preces possimus liberari de poena | Et caeli praemia perpetua cuncti tecum laeti tenere vita semper beata | Stephane signifer et protomartyr invicte
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121