Genre: 
Full text: 
Protomartyr Domini Stephane nos pius audi colimus festa tua sincero qui pectore et fideli | Qui linea extiteras martyrii sustinens lapidantum immanes et persequentum furores | Persequentes diligis veniam rogas impiis ignorantiae illud delictum non facinora asscribis | O insignis pietas quae precum offert hostias reminiscens exempli quod fixus exhibuit Deus cruci | Pater inquiens dimitte illis nefandum scelus criminis hoc quia nesciunt esse haeresis | Ita Stephanus miserans rogat ne hostes imber lapidum cruentos merita poena puniat | Domine Jesu absolve horum dicens carnificum hujus noxae me poscente debitum | Hae preces Saulum persecutorem nobis effecerunt piu atque omni terrae celebrem | Sic precibus nos tuis Stephane adjuves prosperis cum rege | Cujus vexilli gerulus poteras hostium jacturam audax suffere | Nos persecutores forte sumus cum nil dignum Deo gerimus sed tu fave poscimus | Qui lapidantibus te populis misereri malens genua inclinasti condolens | Milites Domini martyrizatos praecellens
Fulltext source: 
CH-SGS : COD 0381
AH volume: 
53
AH item number: 
217