Genre: 
Full text: 
Gloriosa dies adest qua processit praepotens ex virginis aula | Idem Deus conditor hominum factus est homo die ista | Jam in excelsis cantant sancta agmina | Regi nato hoc quoque personat simili vox nostra | Ipse namque ut curaret nostra facinora et peccata non linquens caelestia | Praesepio poni non distulit ut qui panis vivus erat nobis daret pabula | Jam nunc igitur alacres laudum feramus praeconia | Nostra certantes ut sit pura mens et conscentia | O beate protomartyr Stephane cuius instat solempnitas gloriosa | Tu petimus ut poscimus obtentu tuo fulti vitae sumere pascua | Quibus satiati adeamus digni angelorum atque consortia | Atque leti videamus Christum regem natum et virgine Maria | Regnantem cum Patre pariter in sede aethera | Cui et honor et potestas est in aeterna saecula Amen dicant omnia
Fulltext source: 
F-PR 12
AH volume: 
53
AH item number: 
219