Genre: 
Full text: 
Clare sanctorum senatus apostolorum princeps orbis terrarum rectorque regnorum | Ecclesiarum mores et vitam moderare | Quae per doctrinam tuam fideles sunt ubique | Antiochus et Remus concedunt tibi Petre regni soliam | Tyrannidem tu Paule Alexandrinam invasisti Graeciam | Aethiopes horridos Matthaee agnelli vellere | Qui maculas nesciat aliquias vestisti candido | Thoma Bartholomaee | Joannes Philippe Simon Jacobique pariles | Andrea Thaddaee dei bellatores inclyti | Et vos oriens et occidens | Immo teres mundi circulus | Se patres habere gaudet et exspectat judices | Et idcirco mundus omnis laudes vobis | Et honorem sanctis debitum supplex impendit
Fulltext source: 
CH-E 121