Genre: 
Full text: 
Agone triumphali militum regis summi dies iste celebris est populis ipsi regi credulis | Hi delectamentum respuerant mundanorum | Et crucem tunc turpem cottidie bajularunt | Hos nullius feritas a Christo separat | Quin ad eum mortibus millenis properent | Non carcer ullus aut cathena molliunt fortia in Christo pectora | Sed nec ferarum morsus diri martyrum solidum excavant animum | Non imminens capiti gladius territat | Fortissimos milites optimi domini | Nunc manu dei complexi persequentum insultant furoribus quondam crudelibus | Et plebi Christi solamen suppeditant in cunctis laboribus lubrici saeculi | Vos Christi martyres | Nos valde fragiles | Precibus nos justo judici sinceris jugiter commendare curate
Fulltext source: 
CH-E 121