Genre: 
Full text: 
Mirabilis deus in sanctis mirabilia dans magnifica | Qui fide praeclara vicerunt mundi gravissima pericula | Judicum minas verbera et blanditias contemnentes mente robusta verissimo fuderunt regi animae | Ergo triumphant laurea compti capita secuti recte vestigia agni singularis jam Christi sacrata | Cui assidue melliflua dant cantica ejus praedulcissima pleni gloria | Quorum celebrantes sollemnia consortio jungi quo mereamur Christus adnuat | Qui nostra est gloria