Full text: 
Quid tu virgo | Mater ploras Rachel formosa | Cujus vultus Jacob delectat | Ceu sororis aniculae | Lippitudo eum juvet | Terge mater fluentes oculos | Quam te decent genarum rimulae | Heu heu heu quid me incusatis fletus incassum fudisse | Cum sim orbata nato paupertatem meam qui solus curaret | Qui non hostibus cederet angustos terminos quos mihi Jacob adquisivit | Quique stolidis fratribus quos multos pro dolor extuli esset profuturus | Numquid flendus est iste qui regnum possedit caeleste | Quique prece frequenti miseris fratribus apud deum auxiliatur
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121