Genre: 
Full text: 
Organicis canamus modulis in N. sollemnia | Omnigenis domino vocibus reddentes odas debitas | Qui in suis sanctis mirabilis nimis multiplici virtutum flore eosdem decorat ac mirifice adornat | Nam in ipsis quasi quibusdam musicis instrumentis digito proprio fides agitat fides virtutum sonoras | Has numerose percurrens singulas permiscet singulis diatessaron mellifluam melodiam | Quam generat virtutum mater illa quae aliis decenter composita reddit suavem symphoniam | Qua sine cuncta fiunt dissona necnon et frivola | Qua cum omnia fiunt consona necnon utilia | Qua justi bene | Morati rite | Petentes excelsa poli sidera | Alacres decantant nova cantica | In cithara Threicia | Quorum agentes festa consortium mereamur in caelesti patria