Genre: 
Full text: 
Rex regum deus noster colende | Tu moderaris militiam christianam | Bellandi gnaros horribili proelio destinando | Consules scios rei publicae | Dando magistros tuis populis | Nec enim falleris eligendi sapiens | Quem cui subroges ministerio deus | Ex quibus est sacer iste sacerdos | Qui in pace degens ecclesiae sanctae | Consiliatus est qualiter hostis irruptionem | Quae solet incautis saepe evenire praemunivisset | Iste haereticis invisus atque paganis necnon regi omnium malorum | Gaudet se domini participatum tenere hostes ejus perferens cum illo | Tu nobis triticum dispensator optime | Doctrinae domini impertire jugiter | Caelestem quatenus remeare patriam | Possimus abundantibus alimoniis | O miles dei praecelse
Fulltext source: 
CH-E 121