Full text: 
Laudes deo devotas | Dulci voce ac sonora | Plebs resultet catholica | Spiritus sancti gratia | Apostolis die hodierna | In igneis linguis est infusa | Paracliti praesentia | Emundet nos a peccati macula | Pura sibi aptans habitacula | Charismatum et munera | Pectoribus nostris pius infundat | Vita nostra ei ut complaceat | Per saeculorum saecula | Conclamemus alleluia | Sit deo laus potestas honor virtus et gloria
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
AH 54, n° 14