Genre: 
Full text: 
Alleluia Nunc decantet universalis ecclesia | Extollendo laude celsa apostolorum insignia | Quorum princeps per crucem scandit Petrus alta poli sidera | Doctor orbis triumphat sub Nerone urbe in Romulea | Crux Andreae digna confert praemia Jacobus uterque nitet laurea Aegeas illum hos Judaica gens transmittit ad aethera | Sunt Matthaeo sunt Joanni collata duo clara gratiarum munera Hirtacus illum necat hunc suas Jesus vocat ad epulas | Philippus Christi gratia docens praedicat in Scythia | Thomas confossus lancea cursum consummat in India | Simon en Judas dum sacra Persis ostendunt monita | Fusus sanguis ambos stola perornavit purpurea | Bartholomeus dat Indis vitae dogmata | Matthiae culmen dedit sors apostolica | Plaudat ergo tellus plaudat caelorum curia et hac die sacra plaudat praesens familia honorando sacrosancta apostolorum merita | Hi sunt candelabra ante Deum lucentia hi praelati celsa summi regis in curia hi sal terrae hi lux mundi hi clara caeli lumina | Jam palma jam corona jam promissa olim mensa illis est adposita | O quanta quam praeclara quam jucunda celebrantur hac mensa convivia | His nostra sunt sollemnia | Sint vota sint praeconia | Sint grata laudum carmina
Fulltext source: 
AH 54 086