Genre: 
Full text: 
Gaude caelestis sponsa summi regis iam templum ingressa | Ad regale quoque convivium ducta | Et mox intratura cubilis secreta semper virgo mansura | Filius regis amator castitatis servat locum pudoris | Huic sponso venienti virgines omnes obviate | Ferte lampades iam ardentes in vasis oleum simul deferentes | Et regium festinanter adornate thalamum | Et regi regum decantate canticum solis virginibus cantandum | Ianua patet quae parate sunt intrent | Cum sponsus venit quis cum sequi possit omnes virgo memor sit | Ad talia tu nos gaudia perduc Christe redemptos per te memor sponsae jungens illi sperantes in te
Fulltext source: 
AH54 092
AH volume: 
54
AH item number: 
92