Genre: 
Full text: 
Nato nobis salvatore celebremus cum honore diem natalitium | Nobis natus nobis datur et nobiscum conversatur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas nostrae victor mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia