Genre: 
Full text: 
Lux jucunda lux insignis qua de throno missus ignis in Christi discipulos | Corda replet linguas ditat ad concordes nos invitat cordis linguae modulos | Christus misit quem promisit pignus sponsae quam revisit die quinquagesima | Post dulcorem melleum petra fudit oleum petra jam firmissima | In tabellis saxeis non in linguis igneis lex de monte populo | Paucis cordis novitas et linguarum unitas datur in cenaculo | O quam felix quam festiva dies in qua primitiva fundatur ecclesia | Vivae sunt primitiae nascentis ecclesiae tria primum milia | Panes legis primitivi sub una sunt adoptivi fide duo populi | Se duobus interiecit sicque duos unum fecit lapis caput anguli | Utres novi non vetusti sunt capaces novi musti vasa parat vidua | Dat liquorem Elisaeus nobis sacrum rorem deus si corda sint congrua | Non hoc musto vel liquore non hoc digni sumus rore si discordes moribus | In obscuris vel divisis non potest haec paraclisis habitare cordibus | Consolator alme veni linguas rege corda leni nihil fellis aut veneni sub tua praesentia | Nil jucundum nil amoenum nil salubre nil serenum nihil dulce nihil plenum sine tua gratia | Tu lumen es et unguentum tu caeleste condimentum aquae ditans elementum virtute mysterii | Nova facti creatura te laudamus mente pura gratiae nunc sed natura prius irae filii | Tu qui dator es et donum tu qui condis omne bonum cor ad laudem redde pronum nostrae linguae formans sonum in tua praeconia | Tu purga nos a peccatis auctor ipse puritatis et in Christo renovatis da perfectae novitatis plena nobis gaudia