Full text: 
Mittit ad virginem non quemvis angelum sed fortitudinem suam archangelum amator hominis Fortem expediat pro nobis nuntium naturae faciat ut praejudicium in partu virginis Naturam superet natus rex gloriae regnet et imperet et zyma scoriae tollat de medio Superbientium terat fastigia colla sublimium calcans vi propria potens in praelio Foras ejiciat mundanum principem secumque faciat matrem participem patris imperii Exi qui mitteris haec dona dicere revela veteris velamen litterae virtute nuntii Accede nuntius dic ave cominus dic plena gratia dic tecum dominus et dic ne timeas Virgo suscipias dei depositum in quo perficias casta propositum et votum teneas Audit et suscipit puella nuntium credit et concipit et parit filium sed admirabilem Consiliarium humani generis deum et dominem et patrem posteris et pacem stabilem Cujus stabilitas nos reddat stabiles ne nos labilitas humana labiles secum praecipitet Sed dator veniae concessa venia per matrem gratiae obtenta gratia in nobis habitet Qui nobis tribuat peccati veniam reatus diluat donet et patriam in arce siderum amen
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
Graduale Nitriensis
Notes: 
Rastislav Luz