Full text: 
Verbum bonum et suave personemus illud ave per quod Christi fit conclave virgo mater filia | Per quod ave salutata mox concepit fecundata virgo David stirpe nata inter spinas lilia | Ave veri Salomonis ave vellus Gedeonis cujus magis tribus donis laudant puerperium | Ave solem genuisti ave prolem protulisti mundo lapso contulisti vitam et imperium | Ave mater verbi summi maris portus signum dumi aromatum virga fumi angelorum domina | Supplicamus nos emenda emendatos nos commenda tuo nato ad habenda sempiterna gaudia
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
AH 54, # 218;