Genre: 
Full text: 
Salve proles Davidis salve virgo nobilis cujus partus admirabilis | Salve mundi spes et domina salve virtutum cellula salve paradisi janua | Salve gemma pudicitiae salve norma justitiae salve mater misericordiae | Tu castitatis lilium genuisti filium miseris auxilium | Tu filia Jerusalem protulisti in Bethlehem gloriosam propaginem | Tu firmata in Sion virga florens Aaron madidum vellus Gideon | Tu satis expresse stirps es illa Jesse digna Dei mater esse | Tua sunt ubera vino redolentia candor superat lac et lilia odor flores vincit et balsama | Tu porta quae soli Domino patuit hortus in quo deitas latuit stella quae solem saeclis attulit | Ille tuus unicus ille tibi dilectissimus cypri botrus myrrhae fasciculus | Te exspectant deliciae te laudant adulescentulae te sponsus vocat in meridie | Veni veni filia intra nos cubilia surge surge propera fugit hiems floret vinea | Vox tua vox turturis forma desiderabilis virtus ineffabilis suavitas inaestimabilis | Nunc o mater Dei et hominis confer opem miseris consolare flebiles sublevando debiles nostraque tibi praeconia sint laus et perennis gloria
Fulltext source: 
AH 54 no 224
AH volume: 
54
AH item number: 
224