Genre: 
Full text: 
Res est admirabilis virgo venerabilis parit sed intacta | Operante spiritu sine viri coitu genetrix est facta | Cardine de supero rore salutifero venter fecundatur | Peperit fecunditas et sacra virginitas integra servatur | Sicut ros in gramine descendit in virgine verbum summi patris | Patrem non deseruit et mortalem induit formam alvo matris | Sicut terram pluvia sic divina gratia virginem fecundat | Sanctus eam spiritus a peccato penitus abluit et mundat | Non est opus hominis sed est opus numinis et magnae virtutis | Quae virum non noverat concipit et generat auctorem salutis
Feast: