Genre: 
Full text: 
Stella maris o Maria expers paris parens pia plebem tuam respice | Vitam portans vitae porta nos supportans nos conforta nosque fortes effice | Tu matrona sanctae spei mater bona mater Dei virgo vena veniae | Tu suavis delicata caeli clavis fabricata manu sapientiae | Tu fecunda tu fecundans mater munda mundum mundans exemplar munditiae | Tu magistra generalis tu ministra specialis dulcoris et gratiae | Tu serena sole vero cella plena vino mero granum sine palea | Spes salutis pacis portus vas virtutis florens hortus arumatum area | Pietatis fons amoenus caritatis calix plenus devotos inebrians | Indevotis tu virtutem et aegrotis das salutem reos reconcilians | O benigna virgo gaude summe digna summa lauda summe venerabilis | Gaude rosa pura decens speciosa semper recens flos immarcessibilis | Stirps beata fac placatum patrem nata parens natum nobis peccatoribus | Ut te duce servi tui possint luce vera frui cum choris caelestibus Amen
Fulltext source: 
F-AS : Ms 0437 (cat. 1011)