Genre: 
Full text: 
Gaude prole Graecia glorietur Gallia patre Dionysio | Exsultet uberius felici Parisius illustris martyrio | Speciali gaudio gaude felix contio martyrum praesentia | Quorum patrocinio tota gaudet regio regni stat potentia | Juxta patrem positi bellatores inclyti digni sunt memoria | Sed illum praecipue recolit assidue regalis ecclesia | Hic a summo praesule directus ad Galliam non gentis incredulae veretur insaniam | Gallorum apostolus venerat Lutetiam quam tenebat subdolus hostis velut propriam | Hic errorum cumulus hic omnis spurcitia hic infelix populus gaudens idolatria | Adorabant idolum fallacis Mercurii sed vicit diabolum fides Dionysii | Hic constructo Christi templo verbo docet et exemplo coruscat miraculus | Turba credit error cedit fides crescit et clarescit nomen tanti praesulis | His auditis fit insanus immitis Domitianus mittitque Sisinnium | Qui pastorem animarum fide vita signis clarum trahat ab supplicium | Infliguntur seni poenae flagra carcer et catenae catastam lectum ferreum et aestum vincit igneum | Prece domat feras truces sedat rogum profert cruces post clavos et patibulum translatus ad ergastulum | Seniore celebrante missam turba circumstante Christus adest comitante caelesti frequentia | Specu clausum carcerali consolatur et vitali pane cibat immortali coronandum gloria | Prodit martyr conflicturus sub securi stat securus ferit lictor sicque victor consummatur gladio | Se cadaver mox erexit truncus truncum caput vexit quo ferentem hoc direxit angelorum legio | Tam praeclara passio repleat nos gaudio
Feast: 
AH volume: 
55
AH item number: 
113