Genre: 
Full text: 
In caelesti hierarchia nova sonet harmonia novo ducta cantico | Cui concordet in hac via nostri chori melodia congaudens Dominico | Ex Aegytpo vastitatis virum suae voluntatis vocat auctor saeculi | In fiscella paupertatis flumen transit vanitatis pro salute populi | In figura catuli praedicator saeculi matri praemonstratur | Portans ore faculam ad amoris regulam populos hortatur | Hic est novus legis lator hic Elias aemulator et detestans crimina | Vulpes dissipat Samsonis et in tuba Gedeonis hostis fugat agmina | A defunctis revocatum matri vivum reddit natum vivens adhuc corpore | Signo crucis imber cedit turba fratrum panem edit missum Dei munere | Felix per quem gaudia tota jam ecclesia sumens exaltatur | Orbem replet semine in caelorum agmine tandem collocatur | Jacet granum occultatum sidus latet obumbratum sed plasmator omnium | Ossa Joseph pullulare sidus jubet radiare in salutem gentium | O quam probat carnis florem omnem superans odorem tumuli flagrantia | Aegri currunt et curantur caeci claudi reparantur virtutum frequentia | Laudes ergo Dominico personemus mirifico voce plena | Clama petens suffragia ejus sequens vestigia plebs egena | Sed tu pater pie bone pastor gregis et patrone prece semper sedula | Apud curam summi regis derelicti vices gregis commenda per saecula
Fulltext source: 
AH 55 115