Genre: 
Full text: 
Inter natos mulierum hic Joannes vas sincerum principatum tenuit | Hujus matrem salutavit virgo mater quae portavit Christum quem et genuit | Hic ad vocem exsultavit agnum dei demonstravit tam propheta celebris | Regem caeli baptizavit redemptorem nuntiavit stantibus in tenebris | Trinitatis mysterium primus sensit hic omnium salvatoris angelus | Eremi cultor nobilis camelorum tectus pilis verbi vox et bajulus | Ab angelo nuntiatus est Mariae qui beatus nuntiavit dominum | A diebus tanti patris regnum Christi datur gratis ubi pax et gaudium | Ergo martyr cum regina matre Christi a ruina conservare nos festina pia per suffragia | Ut carnali quo gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia