Genre: 
Full text: 
Catharinae virginis votiva festa recolamus Venerantes hunc diem praeclarum omnes concinamus Proferat haec contio laudes et devotio sit sincera Concrepet organicis modulis et canticis laude digna Hanc fuisse filiam costi regis unicam tradunt scripta Annis puellaribus sophisticis artibus fuit clara Turbam philosophicam vicit et rhetoricam disputando Hinc regina credidit deos vanos respuit venerari Fit poenalis machina pereunt tot milia dum rotantur agmina paganorum Mox truncatur capite adsunt turbae caelicae sepelitur debite monte Sina Ora pro populo precare pro clero martyr Christi Catharina Astantem populum laudentem te clerum fove rege per saecula
Fulltext source: 
Graduale Nitriensis
Notes: 
Full text by Rastislav Luz