Genre: 
Full text: 
Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi concanora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab hujus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus expugnatur et draconis effugatur inimica legio exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus a superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum diversae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Membris sit concordia capitique gloria
Feast: 
AH volume: 
55
AH item number: 
258