Genre: 
Full text: 
Heri mundus exsultavit et exsultans celebravit Christi natalitia | Heri chorus angelorum prosecutus est caelorum regem cum laetitia | Protomartyr et levita clarus fide clarus vita clarus et miraculis | Sub hac luce triumphavit et triumphans insultavit Stephanus incredulis | Fremunt ergo tamquam ferae quia victi defecere lucis adversarii falsos testes statuunt et linguas exacuunt viperarum filii | Agoniza nulli cede certa certus de mercede persevera Stephane insta falsis testibus confuta sermonibus synagogam satanae | Testis tuus est in caelis testis verax et fidelis testis innocentiae | Nomen habes coronati te tormenta decet pati pro corona gloriae | Pro corona non marcenti perfer brevis vim tormenti te manet victoria | Tibi fiet mors natalis tibi poena terminalis dat vitae primordia | Plenus sancto spiritu penetrat intuitu Stephanus caelestia | Videns dei gloriam crescit ad victoriam suspirat ad praemia | En a dextris dei stantem Jesum pro te dimicantem Stephane considera | Tibi caelos reserari tibi Christum revelari clama voce libera | Se commendat salvatori pro quo dulce ducit mori sub ipsis lapidibus | Saulus servat omnium vestes lapidantium lapidans in omnibus | Ne peccatum statuatur his a quibus lapidatur genu ponit et precatur condolens insaniae | In Christo sic obdormivit qui Christo sic oboedivit et cum Christo semper vivit martyrum primitiae | Quod sex suscitaverit mortuous in Africa Augustinus asserit fama refert publica | Hujus dei gratia revelato corpore mundo datur pluvia siccitas tempore | Solo fugit hic odore morbos et daemonia laude dignus et honore jugique memoria | Martyr cujus est jucundum nomen in ecclesia languescentem fove mundum caelesti fragrantia amen
Feast: