Full text: 
Stabat Mater dolorosa Juxta crucem lacrimosa Dum pendebat Filius Cujus animam gementem Contristatam et dolentem Pertransivit gladius O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti Quae maerebat et dolebat Pia Mater dum videbat Nati poenas inclyti Quis est homo qui non fleret Matrem Christi si videret In tanto supplicio Qui non posset contristari Christi Matrem contemplari Dolentem cum Filio Pro peccatis suae gentis Vidit Jesum in tormentis Et flagellis subditum Vidit suum dulcem natum Moriendo desolatum Dum emisit spiritum Eia Mater fons amoris Me sentire vim doloris Fac ut tecum lugem Fac ut ardeat cor meum In amando Christum Deum Ut sibi complacem Sancta Mater istud agas Crucifixi fige plagas Cordi meo valide Tui nati vulnerati Tam dignati pro me pati Poenas mecum divide Fac me tecum pie flere Crucifixo condolere Donec ego vixero Juxta crucem tecum stare Et me tibi sociare In planctu desidero Virgo virginum praeclara Mihi jam non sis amara Fac me tecum plangere Fac ut portem Christi mortem Passionis fac consortem Et plagas recolere Fac me plagis vulnerari Fac me cruce inebriari Et cruore Filii Flammis ne urar succensus Per te Virgo sim defensus In die judicii Christe cum sit hinc exire Da per Matrem me venire Ad palmam victoriae Quando corpus morietur Fac ut animae donetur Paradisi gloria Amen Alleluia
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: