Full text: 
Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis Judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent Reges Tharsis et insulae munera offerrent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fenum terrae Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum Benedictus Dominus Deus Israel qui facit mirabilia solus Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra Fiat fiat
Genre: 
Office

Psalm

Feast: