Felix vir qui inventus est sine macula et qui post aurum non habiit nec speravit in pecunia et thesauros de ore ejus procedet justitiae verbum alleluia legem et misericordiam in lingua portat...
Ecce dominus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur | Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram ipso | Sicut pastor gregem suum pascet et in bracchio suo congregabit agnos et in sinu...
Ambulabat Petrus super undas maris venit ventus validus turbata est aqua prae timore clamans domine jube me venire ad te ait illi Jesus veni modicae fidei quare dubitasti
Ambulans Jesus juxta mare Galilaeae vidit Petrum et Andream fratrem ejus et ait illis venite post me faciam vos fieri piscatores hominum at illi relictis retibus et navi secuti sunt eum
Aperiens Petrus os suum dixit in veritate comperi quia non est personarum acceptor deus sed in omni gente qui timet deum et operatur justitiam acceptus est illi
Apparuit caro suo Joanni dominus Jesus Christus cum discipulis suis et ait illi veni dilecte meus ad me quia tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis