Full text: 
Verbum supernum prodiens Nec Patris linquens dexteram Ad opus suum exiens Venit ad vitae vesperam In mortem a discipulo Suis tradendus aemulis Prius in vitae ferculo Se tradidit discipulis Quibus sub bina specie Carnem dedit et sanguinem Ut duplicis substantiae Totum cibaret hominem Se nascens dedit socium Convescens in edulium Se moriens in pretium Se regnans dat in praemium O salutaris hostia Quae caeli pandis ostium Bella premunt hostilia Da robur fer auxilium Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria Qui vitam sine termino Nobis donet in patria Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: