Full text: 
Aeterne Rex altissime Redemptor et fidelium Cui mors perempta detulit Summae triumphum gloriae Ascendis orbes siderum Quo te vocabat caelitus Collata non humantius Rerum potestas omnium Ut trina rerum machina Caelestium terrestrium Et inferorum condita Flectat genu jam subdita Tremunt videntes Angeli Versam vicem mortalium Peccat caro mundat caro Regnat Deus Dei caro Sis ipse nostrum gaudium Manens olympo praemium Mundi regis qui fabricam Mundana vincens gaudia Hinc te precantes quaesumus Ignosce culpis omnibus Et corda sursum subleva Ad te superna gratia Ut cum repente coeperis Clarere nube judicis Poenas repellas debitas Reddas coronas perditas Jesu tibi sit gloria Qui victor in caelum redis Cum Patre et almo Spiritu In sempiterna saecula Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Notes: 
ad processionem