Full text: 
Aeterne Rex altissime Redemptor et fidelium Quo mors soluta deperit Datur triumphus gratiae Scadens tribunal dexterae Patris potestas omnium Collata Jesu caelitus Quae non erat humanitus Ut trina rerum machina Caelestium terrestrium Et infernorum condita Flectat genu jan subdita Tremunt videntes Angeli Versam vicem mortalium Culpat caro purgat caro Regnat Deus Dei caro Tu Christe nostrum gaudium Manens olympo praeditum Mundi regis qui fabricam Mundana vincens gaudia Hinc te precantes quaesumus Ignosce culpis omnibus Et corda sursum subleva Ad te superna gratia Ut cum repente coeperis Clarere nube judicis Poenas repellas debitas Reddas coronas perditas Gloria tibi Domine Qui scandis super sidera Cum Patre et Sancto Spiritu In sempiterna saecula Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Notes: 
ad processionem