Full text: 
Summi triumphum regis prosequamur laude qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito qui sese pro nobis redimendis per magnum dedit precium huic nomen extat conveniens Idithum nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi postquam illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegethontis assiliit tenebras principis illius disturbato imperio maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare saptivitatemque detentam in ibi victor duxit secum et redivivum jam suis se praebuit servis et amicis denique saltum dederat maximum hodie nubes polosque cursu praepeti transiens celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithum corpora in semetipso altis sedibus caeli invexit dei filius et tremens judicem exspectat adfuturum ut duo angeli fratres docuerunt qui Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum jam Idithum nostrum vocibus sedulis omnes imploremus ut a dextris patris qui sedet spiritum mittat nobis sanctum in fine saeculi ipse quocque semper sit nobiscum alleluia alleluia
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
CZ-Pn XIV D 12, f. 323r (added by Eva Vergosová)