Full text: 
Petre summe Christi pastor et Paule gentium doctor ecclesiam vestris doctrinis illuminatam per circulum terrae precatus adjuvet vester nam dominus Petre caelorum tibi dono claves dedit armigenum benjamin Christus tescit suum vas electum mare planta te Petre Christus conculcare tuae dedit caritati cumbram tui corporis infirmis debilibusque dedit medicinam doctilogos philosophos te Paule Christus dat vincere sua voce multiplices victorias tu Christo Paule per populos aquisisti postremo victis omnibus barbaris ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub jugo Christi placatos jam coacturi ibi neronis feritas principis apostolorum praeliis plurimis victores diversae te Petre et Paule aduxerant penae mortis te crux associat te vero gladius cruentus mittit Christum
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: