Full text: 
Stirpe Maria regia procreata regem generans Jesum laude digna angelorum sanctorum et nos peccatores tibi devotos tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiel apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum patris Josiae ad implevit te religiositas summi etiam patriarche te fides totam possedit patris tui cum tuus natus omnes precellat illos nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: