Full text: 
Dilecte deo Galle perenni hominibusque et coetibus angelorum qui Jesu Christi obediens arduae suasioni praedia patris gremium matris conjugis curam judicra nati sprevisti pauperem pauper dominum sequens pauper et crucem gladiis praetulisti lubricis hoc compensat ut dies iste testatur sed haec Christus pretio centuplicatio dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu sueviamque suavem patriam tibi galle donavit nection et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere et locum corporis ejus pace repletas ac tuas supplices crebra prece subleves ut tibi debitam honorificentiam laetabundi semper mereamur solvere o Galle deo dilecte
Genre: 
Mass

Sequence