Full text: 
Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Iesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem Tartara | Pollentem jam in aethera rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphata polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignis pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexit in gloria agnus visus es in terra | Fundans olim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia mysteria | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina ergo pie rex Christe nobis dans peccamina solve nexorum vincula | Electorum agmina fac tecum resurgere ad beatam gloriam digna rependens merita | Paracliti sancti consolationem piam | Exspectamus secundum promissionem tuam | Peracta ascensionis sancta sollemnia | Qua es regressus in caelum nube tectus clara | Pollens laude aeterna
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
AH 53:35