Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad preces nostras aures tuae pietatis inclinas deus cujus spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius ejusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutibus respice domine in faciem ecclesiae tuae et multiplica in ea regenerationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperis toto orbo terrarum gentibus innovantis ut tuae majestatis imperio sumat unigeniti tui gratiam de spiritu sancto
Genre: 
Mass

Prefatio (when written out and notated)