Genre: 
Full text: 
Ave martir gloriosa Barbara quae generosa paradisi vernans rosa castitatis lilium ave virgo pulchra tota castitatis fonte tota dulcis mitis et devota vas virtutum omnium ave criminis ignara sponsum audi voce clara veni pulchra veni cara veni coronabilis ave Barbara serena pulchra quasi luna plena singulari cantilena sponsum agni sequeris salve fulgens margarita in corona Ihesu sita tam in morte quam in vita nobis sis propicia salve lucens caeli stella nos tuere a procella huius mundi sed in cella nos laetemur caelica
Feast: 
Fulltext source: 
Graduale Cassoviense