Genre: 
Full text: 
Alleluia In hac die sacra nimisque mira | Qua jugis gloria micat inter cuncta sanctorum festa | Qua theotocos Maria petivit aethra nunc voce sonora | Hodie coelestes dicunt militiae | Hodie Maria virgo in diademate niveo coelos ascendit | Gaudia nobis retulit immensa unde et vos terrigenae | Gaudete quia cum Christo | Regali compta sistit laurea sine fine | Ideoque nimis laetabunda matrem virginem dixit se regem genuisse | Qui semper ubique regnat in aeternum
Fulltext source: 
F-Pn Ms Latin 780
Notes: 
Prosa