Genre:
Full text:
Alleluia sacerdos magnus Martinus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus
Fulltext source:
F-Pn Ms Latin 12584
Full text | |
---|---|
h00551ALL |
Hi sunt qui in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt deo in diebus suis in laudibus habentur alleluia alleluia |
h02192RS |
Exaltatus est et fulget in templum tuum justus tuus domine quasi stella matutina in media nube et sicut luna plena in diebus suis sicut arcus pacis inrorans terram accepit autem a te stolam sanctam |
h04461VAR |
Jam dudum Saulus procerunt praecepta rex situs quoniam domini patrias vellet [...] gens a benedicite rector Christi laudas repromisit caeli b[...] cluis captemus dominus [...] cum lacerat sancte... |
001205A |
Ab oriente venerunt magi in Bethleem adorare dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt aurum sicut regi magno thus sicut deo vero myrrham sepulturae ejus alleluia |
001232A |
Accipiens Jesus septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut apponerent et apposuerunt turbae alleluia |
001232.1A |
Accipiens dominus septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis et apposuerunt turbae et manducaverunt et saturati sunt alleluia |
001259A |
Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem in diebus nostris |
001260A |
Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem in diebus nostris concedat vobis salutem et redimat vos a malis |
001427A |
Annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia |
001447A |
Apertis thesauris suis obtulerunt magi domino aurum tus et myrrham alleluia |