Genre: 
Full text: 
Alma fulgens lux praeclara splendidior cunctis gloriosa | Desiderabilis atque dilecta membrorum christi es honorata | Tu sola fuisti digna nobilis triumphata | Ad caelis es exaltata super omnia ligna cedrorum et collaudata | Catenis infernorum per te sunt destructae animae sanctorum sunt absolutae | Tartaris legiones sunt obligate per tuum sanctum signum manorum armata | Libera nos semper crux gloriosa | Amen
Fulltext source: 
CH-Cobodmer 74