Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur et fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam quia non est confusio confidentibus in te...
Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito spiritum veritatis suscipiamus sed fac nobiscum secundum misericordiam tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia...
Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia