Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia
Ecce populus custodiens judicium et faciens aequitatem in te speraverunt domine usque in aeternum via justorum recta facta est et iter sanctorum praeparatum est alleluia
Dilectus deo et angelis sanctus Dunstanus hodie carnis nexibus absolutus caelestia gaudens conscendit alleluia ubi sicut sol ex clariatate dei resplendet et diem aeternum aeternaliter possidet...
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam...
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos | A solis ortu et...
Alleluia reversionis Aggaei et Zachariae Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus volet nimis | Potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur | Gloria et divitiae in domo ejus...