Deus qui es benedictus in saecula saeculorum suscipe preces archangelorum et orationem sancti N. libera populum ad te clamantem et mitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus et...
Dimitte nobis domine et debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem sed libera nos ab omni malo alleluia
Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia
In sanctis gloriosus es deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et in saeculum et adhuc alleluia