Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt...
Benedicite deum caeli quia proiectus est accusator fratrum nostrorum et angeli ejus cum eo missi sunt propterea omnis caro deum benedicite alleluia alleluia
In craticula te deum non negavi et ad ignem applicatus te Christum confessus sum probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas