Alleluia nunc agnovi quia voluisti me et non gaudebit inimicus meus super me alleluia tu autem propter innocentia mea suscepisti me et confirmasti me in conspectu tuo alleluia alleluia
Adest eia dies qua e caelis veniens Gabriel archangelus nuntiavit nasciturum nobis dominum quod impletum per Mariam semper virginem magno cum tripudio recolentes eidem jubilemus salutari nostro