Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt |...
Amen amen dico vobis quocumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut clarificetur pater in filio et spiritum veritatis accipietis qui apud vos maneat in vobis erit
Dum venerit paraclitus quem ego mittam vobis a patre spiritum veritatis ille testimonium perhibebit de me alleluia et vos testimonium perhibebitis quia ab initio mecum estis alleluia