Ab antiquis nos audivimus ex ore prophetarum quia ipse est qui venturus est cujus virga floruit de radice Jesse habens imperium super omnia regna mundi
Abiit Jesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis et sequebatur eum multitudo magna pro signa quae faciebat super his qui infirmabantur subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis...
Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum et erant loquentes linguis et magnificantes deum tunc Petrus jussit eos baptizari in nomine domini Jesu Christi
Ambulabat Petrus super undas maris venit ventus validus turbata est aqua prae timore clamans domine jube me venire ad te ait illi Jesus veni modicae fidei quare dubitasti