Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est caelum | Et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est | Tu...
Hodie in monte transfigurato domino aperti sunt caeli et nubes praeclara super eum descendit et vox patris intonuit hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit
Hodie in Jordane baptizato domino aperti sunt caeli et sicut columba super eum spiritus mansit et vox patris intonuit hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui
Hodie Petrus Jacobus et Joannes paternam de caelis vocem intonantem audierunt hic est filius meus ipsum audite hodie ab eis Moyses et Elias in majestate visi sunt cum domino ut sol fulgente loquentes