Genre: 
Full text: 
Ecce dominus deus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur | Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram ipso | Sicut pastor gregem suum pascet et in bracchio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit foetas ipse portabit | Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderabit | Quis appendit tribus digitis molem terrae et librabit in pondere montes et colles in statera | Quis adjuvit spiritum domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi | Cum quo inid consilium et instruxit eum et docuit eum semitam justitiae et erudibit eum scientia et viam prudentie ostendit illi | Ecce gentes quasi stille situle et quasi momentum instatere reputate sunt | Ecce insulae quasi pulvis exiguus et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia ejus non sufficient ad holocaustum | Omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputate sunt ei
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 139v